

Epistola I B. Joannis*
Caput 3: Versus 2
Filii Dei sumus.Quasi dicat: Esse et dici filios Dei, quae dignitas est? respondet:Charissimi, nunc filii Dei sumus.Nunc per miracula quae facimus et per puritatem vitae apparet quod sumus filii Dei, sed quidquid est in praesenti, parum est ad respectum futuri.Similes ei erimus.Cum enim immutabilis aeternaeque Divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales et aeterni in illo erimus: non quidem idem quod ipse, sed similes, quia creatura et ad similitudinem ejus facti sumus.Quoniam videbimus.Secundum quod Verbum caro factum est, viderunt mali, et in judicio sunt visuri: sed quomodo Verbum in principio erat apud Patrem, videbunt soli justi: tolletur impius ne videat gloriam Dei.